Sir 41

1O mors quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis: 2viro quieto, et cuius viæ directæ sunt in omnibus, et adhuc valenti accipere cibum! 3O mors, bonum est iudicium tuum homini indigenti, et qui minoratur viribus, 4defecto ætate, et cui de omnibus cura est, et incredibili, qui perdit patientiam! 5Noli metuere iudicium mortis. Memento quæ ante te fuerunt, et quæ superventura sunt tibi: hoc iudicium a Domino omni carni: 6et quid superveniet tibi in beneplacito Altissimi: sive decem, sive centum, sive mille anni. 7Non est enim in inferno accusatio vitæ. 8Filii abominationum fiunt filii peccatorum, et qui conversantur secus domos impiorum. 9Filiorum peccatorum periet hereditas, et cum semine illorum assiduitas opprobrii. 10De patre impio queruntur filii, quoniam propter illum sunt in opprobrio. 11Væ vobis viri impii, qui dereliquistis legem Domini Altissimi! 12Et si nati fueritis, in maledictione nascemini: et si mortui fueritis, in maledictione erit pars vestra. 13Omnia, quæ de terra sunt, in terram convertentur: sic impii a maledicto in perditionem. 14Luctus hominum in corpore ipsorum, nomen autem impiorum delebitur. 15Curam habe de bono nomine: hoc enim magis permanebit tibi, quam mille thesauri pretiosi et magni. 16Bonæ vitæ numerus dierum: bonum autem nomen permanebit in ævum. 17Disciplinam in pace conservate filii. Sapientia enim abscondita, et thesaurus invisus, quæ utilitas in utrisque? 18Melior est homo, qui abscondit stultitiam suam, quam homo, qui abscondit sapientiam suam. 19Verumtamen reveremini in his, quæ procedunt de ore meo. 20Non est enim bonum omnem reverentiam observare: et non omnia omnibus bene placent in fide. 21Erubescite a patre et a matre de fornicatione: et a præsidente et a potente de mendacio: 22a principe et a iudice de delicto: a synagoga et plebe de iniquitate: 23a socio et amico de iniustitia: et de loco, in quo habitas, 24de furto, de veritate Dei, et testamento: de discubitu in panibus, et ab obfuscatione dati et accepti: 25a salutantibus de silentio: a respectu mulieris fornicariæ: et ab aversione vultus cognati. 26Ne avertas faciem a proximo tuo, et ab auferendo partem et non restituendo. 27Ne respicias mulierem alieni viri, et ne scruteris ancillam eius, neque steteris ad lectum eius. 28Ab amicis de sermonibus improperii: et cum dederis, ne improperes.
Copyright information for VulgCC